Missale Romanum, messa votiva Contra paganos

MISSA  CONTRA  PAGANOS

Introitus                   Ps. 43, 23-24 et 25-26

EXSURGE, quare obdórmis, Dómine? exsúrge, et ne repéllas in finem : quare fáciem tuam avértis, oblivísceris tribulatiónem nostram? Adhaésit in terra venter noster : exsúrge, Dómine, ádjuva nos et líbera nos. Ps. ibid., 2 Deus, áuribus nostris audívimus : patres nostri annuntiavérunt nobis. V). Glória Patri.

Oratio

OMmnípotens sempitérne Deus, in cujus manu sunt ómnium potestátes et ómnium jura regnórum : réspice in auxílium Christianórum; ut gentes paganórum, quæ in sua feritáte confídunt, déxteræ tuæ poténtia conterántur. Per Dóminum.

Léctio libri Esther.
Esth. 13, 8-11 et 15-17

IN diébus illis : Orávit Mardochaéus ad Dóminum, dicens : Dómine, Dómine, Rex omnípotens, in dicióne enim tua cuncta sunt pósita, et non est qui possit tuæ resístere voluntáti, si decréveris salváre Israël. Tu fecísti cœlum et terram, et quidquid cœli ámbitu continétur. Dóminus ómnium es, nec est qui resístat majestáti tuæ. Et nunc, Dómine Rex, Deus Abraham, miserére pópuli tui, quia volunt nos inimíci nostri pérdere, et hereditátem tuam delére. Ne despícias partem tuam, quam redemísti tibi de Ægýpto. Exáudi deprecatiónem meam, et propítius esto sorti et funículo tuo, et convérte luctum nostrum in gáudium, ut vivéntes laudémus nomen tuum, Dómine, et ne claudas ora te canéntium, Dómine, Deus noster.

Graduale. Ps. 82, 19 et 14. Sciant gentes, quóniam nomen tibi Deus : tu solus Altíssimus super omnem terram. V). Deus meus, pone illos ut rotam, et sicut stípulam ante fáciem venti.

Allelúja, allelúja. V). Ps. 79, 3. Excita, Dómine, poténtiam tuam, et veni : ut salvos fácias nos. Allelúja.

Post Septuagesimam, omissis Allelúja et Versu sequenti, dicitur

Tractus. Ps. 78, 9-11. Adjuva nos, Deus, salutáris noster : et propter honórem nóminis tui, Dómine, líbera nos : et propítius esto peccátis nostris, propter nomen tuum. V). Ne quando dicant gentes : Ubi est Deus eórum? et innotéscat in, natiónibus coram óculis nostris. V). Víndica sánguinem servórum tuórum, qui effúsus est : intret in conspéctu tuo gémitus compeditórum.

Tempore autem Paschali omittitur Graduale, et ejus loco dicitur :

Allelúja, allelúja. V). Ps. 79, 3. Excita, Dómine, poténtiam tuam, et veni : ut salvos fácias nos. Allelúja. V). Ibid., 15-16. Deus virtútum, convértere, réspice de cœlo, et vide, et vísita víneam istam : et pérfice eam, quam plantávit déxtera tua. Allelúja.

Sequéntia sancti Evangélii secún-
dum Lucam.                Luc. 11, 5-13

IN illo témpore : Dixit Jesus discípulis suis : Quis vestrum habébit amícum, et íbit ad illum média nocte, et dicet illi : Amíce, cómmoda mihi tres panes, quóniam amícus meus venit de via ad me, et non hábeo, quod ponam ante illum : et ille deíntus respóndens, dicat : Noli mihi moléstus esse, jam óstium clausum est, et púeri mei mecum sunt in cubíli, non possum súrgere et dare tibi. Et si ille perseveráverit pulsans : dico vobis, et si non dabit illi surgens eo quod amícus ejus sit, propter improbitátem tamen ejus surget, et dabit illi quotquot habet necessários. Et ego dico vobis : Pétite, et dábitur vobis; quaérite, et inveniétis; pulsáte, et aperiétur vobis. Omnis enim, qui pétii, áccipit; et qui quærit, invénit; et pulsánti aperiétur. Quis autem ex vobis patrem petit panem : numquid lápidem dabit illi? Aut piscem : numquid pro pisce serpéntem dabit illi? Aut si petíerit ovum : numquid pórriget illi scorpiónem? Si ergo vos, cum sitis mali, nostis bona data dare fíliis vestris : quanto magis Pater vester de cœlo dabit spíritum bonum peténtibus se?

Offertorium. Ps. 17, 28 et 32. Pópulum húmilem salvum fácies : et óculos superbórum humiliábis : quóniam quis Deus præter te, Dómine?

Secreta

SAcrifícium, Dómine, quod immolámus, inténde : ut propugnatóres tuos ab omni éruas paganórum nequítia, et in tuæ protectiónis securitáte constítuas. Per Dóminum.

Communio. Ps. 118, 81, 84 et 86. In salutári tuo ánima mea, et in verbum tuum sperávi : quando fácies de persequéntibus me judícium? Iníqui persecúti sunt me, ádjuva me, Dómine, Deus meus.

Postcommunio

PRotéctor noster, áspice, Deus : et propugnatóres tuos a paganórum defénde perículis; ut, omni perturbatióne submóta, líberis tibi méntibus desérviant. Per Dóminum.

Questa voce è stata pubblicata in Senza categoria. Aggiungi ai segnalibri il permalink.

I commenti sono stati chiusi.