Card. Bona, Qua lingua Apostoli celebraverint. Addita quaedam de linguarum mutatione. Cur lingua vulgo ignota Ecclesiasticae functiones peragantur

Superest nunc alia difficultas explananda, qua lingua Apostoli celebraverint. Joannes Echius lib. 2. de Sacrif. Missae cap. 2. nullo adhibito teste ausus est diffinire, Missam non nise Hebraice actam tam ab Apostolis, quam ab eorum Successoribus usque ad tempora Adriani Imperatoris: et nunc demum coepisse Ecclesiam lingua Graeca in Sacris uti. Sed hujus sententiae nullum reperio apud Veteres fulcimentum; multa autem habeo, quae iosam convellant. Secundo enim labente saeculo, quo vixit Adrianus, jam fides nostra in varias regiones propagata erat, Apostoli autem donum linguarum a Spiritu Santo acceperant, ut fidem, ejusque mysteria singulis gentibus proprio cujusque idiomate praedicarent et docerent, non exotico, et praesertim Hebraico, quod tunc temporis nec vulgo quidem Hebraeorum notum erat. Deinde Jacobus Liturgiam suam graece scripsit: hanc autem legitimum illius Apostoli foetum esse suo loco ostendemus (infra cap. 8 § 3). Paulus item de publicis Ecclesiae precibus ad Corinthios scribens, Si benedixeris, inquit, Spiritu, qui supplet locum idiotae quomodo dicet Amen super tuam benedictionem, quoniam quid dicas nescit? Haec autem verba S. Thomas et alii ita interpretantur, ut velint Apostolum loqui de Sacrificio Missae, et nolle ipsum agi sermone prorsus ignoto et peregrino, qualis tunc erat Hebraicus Corinthiis, et aliis nationibus. Asserendum itaque videtur Apostolos eorumque Successores eo idiomate in singulis regionibus usos, quod tunc illis commune et vernaculum erat: et ita Hierosolymis Chaldaice; Antiochiae vero, Alexandriae, et in aliis Graecorum Civitatibus Graece; Romae autem et in toto Occidente Latine celebrasse. Nititur haec mea assertio antiquissime et immemorabili Ecclesiae consuetudini: in Occidente enim non inveniuntur antiquae Liturgiae, nisi Latinae: In Oriente vero, quamvis multae diversarum linguarum nationessint, quae Christiana professione censentur, veteres tamen Liturgias non habent, nisi Graeca, qua Graeci, et Melchitae, et Chaldaica lingua, qua Maronitae, Nestoriani, et Jacobitae per varias provincias dispersi utuntur. Hinc autem liquet vetustas offerendi formulas maxima cura, et religiosissima solicitudine a Majoribus nostris custoditas fuisse, ut sicut una est fides, ita una esset lingua communis, qua multae nationes possent mutuo communicare. Missae autem Chaldaico, Graeco, et Latino sermone primum compositae, eodem semper celebratae sunt, quamvis illae linguae desierint esse vulgares. Gentes autem quae in Occidente successu temporis Christianam Religionem amplexae sunt, Germani, Franci, Angli, Poloni, et alii Septentrionales, Larina lingua, licet illis ignota esset, Sacrificium offerebant. In Africa etiam Latinae linguae usus in Sacris semper viguit, licet eam populus non intelligeret, ut Augustinus testis est; scribens enim Coelestino Papae Epist. 261. (seu, ut in novo ordine num 219.) ait se curasse ut Episcopus in loco, qui Fussala dicebatur, ordinaretur: Quod, ut fieret, inquit, aptum loco illi, congruumque requirebam, qui et Punica lingua esset instructus: ut nimirum plebem Latini eloquii ignaram instruere posset. Idem lib. 2. Retract. cap. 3. de agone Christiano, humili sermone se scripsisse asserit pro fratribus in eloquio Latino ineruditi. Et in expositione inchoatae Epistolae ad Romanos: In quorumdam, inquit,  rusticanorum collocutione, cum alter alteri dixisset, salus, quaesivit ab eo, qui et latine nosset, et Punice, quid esset salus: Tractatu item in Joan. multi fratres, ait, imperitiores latinitatis loquuntr sic ut dicant, dolus illum torquet, pro eo, quod est dolor: Erat autem lingua Punica hebraicae, et Syrae dialectus, ut ipsemet Augustinus testatur tract. 15 in Joann., qua passim utebantur Africanae gentes, ubi non erant Coloniae Romanorum. Idem accidit in Oriente quoad linguam Graecam et Chaldaicam, nam iis utuntur in divinis officiis, quamvis Populis ignotae sint, qui vel Graeca vulgari, vel Arabica communiter loquuntur. Fert hoc rerum humanarum vicissitudo, ut linguae vulgares mutationibus subjectae sint, vel quia corrumpuntur alterius Nationis commercio, vel quia Provinciae in extraneorum Principum dominium transeunt, qui proprias leges, et mores, et linguam in eas introducunt. Vetus Gallorum lingua, qui uti solebant priusquam Regum illud in Provinciam a Romanis redigeretur, penitus abolita est. Sic enim Hispani proprium amiserunt sermonem, cum potestati Romanorum subditi fuerunt. Veteres Francos, qui Regnum in Gallia constituerunt, Germanica lingua loquutos Beatus Rhenanus lib. 2. rerum Germanicarum ostendit, ex antiquissimo Codice Evangeliorum, quem Frisingae se vidisse ait in linguam Francicam translatum, quae eadem est ac Germanica. Regiones quoque Septentrionales a Romanis subactae latine loqui didicerunt, donec ipsa Latina lingua interiit, et ex ejus corruptione in Italia, Gallia et Hispania vulgares hodiernae exortae sunt. Eodem fato Graeca, et Chaldaica extinctis, Turcica, Arabica, et aliae vulgares in plerisque Regnis Orientalibus successerunt. Ut autem Religio adversus hujusmodi mutationes inconcussa maneret, semper et ubique Orthodoxa Ecclesia vetus idioma in divinis officiis retinuit, id exigente Sacrarum rerum dignitate et majestate, ut nihil in iis immutetur, nihilque erroneum aut impurum in eas irrepat: quod facile contingeret, si eas ab antiquo sermone, quo ab Apostolis et Apostolicis viris traditae sunt, in alium recentiorem, vel a primaevo diversum transferre liceret. Quod si Graeca, et Latina lingua conservatae olim non essent, et usque ad nos propagatae propter necessarium usum in Sacris functionibus, jam inutiles nobis forent veterum Conciliorum Canones, Antiquorum Pontificum Constitutiones, Sanctorum Patrum et aliorum Lucubrationes Graeco, vel Latino sermone exaratae, quia nec eas legere, nec intelligere possemus, sicut non intellimus priscos Hspaniae characteres, qui in nummis conservati sunt, nec scimus quid dicat Poenulus apud Plautum, quia lingua Punica, qua ille loquitur, dudum interiit. Narrat Polybius lib. 3. Hist. quod cum inita pax est post secundum bellum Punicum, pacta primae pacis vix intelligebantur, adeo lingua tempore interiecto mutata erat. Idem nunc apparet in Italica nostra, et in Gallica, multum enim discrepat hodierna ab antiqua. Cum ergo experientia docuerit singulis fere seculis vulgare idioma mutari, si Missa sermone vulgi celebraretur, iisdem mutationibus subiecta foret, non sine gravi dispendio debitae venerationis, et cum evidenti periculo depravationis. Tolleretur etiam necessaria ad Fidei unitatem Ecclesiarum communicatio, quae hoc vinculo nectitur: nec posset Sacerdos Italus in Gallia, aut in Germania, nec Germanus, aut Gallus in Italia sacris operari. Quare sapientissime ab Ecclesia constitutum est, ut quo idiomate Missae primum institutae sunt, eo semper celebrentur, licet populo ignotum sit. Praecessit exemplum hujus disciplinae in veteri Testamento, nam cum populus post captivitatem Chaldaice loqueretur, Psalmos tamen et Scripturas Hebraice semper cantavit, et legit; quem morem Hebraei etiam hodie in Synagogis observant: nec enim voluit Deus mutari Scripturam, licet Populus linguam mutasset. Eadem Romanis cura fuit servandi in Sacris sermonis antiquitatem, nam carmina Saliorum vix Sacerdotibus suis intellecta, ut ait Quintilianus lib. 1. Instit. Orat. cap. 6. numquam mutarunt, quia vetabat Religio, et consecratis utendum erat. De aliis gentibus, quae lingua peculiari sacra mysteria celebrant, locus agendi erit, cum de propriis cujusque nationis Liturgiis tractabo.

Cfr. J. Bona, Rerum liturgicarum libri duo auctore Joanne Bona S. E. R. Tit. S. Bernardi ad Thermas Presbytero Cardinali Ordinis Cisterciensis … Quibus quaecumque ad Missae Sacrificium, …  enucleantur, studio et labore, D. Roberti Sala Taurinensis … Tomus primus, sive Libri I. a Cap. I. ad XVII. Pars prima … , 1, 5, 4, Augustae Taurinorum, ex Typographia Regia, 1747, pp. 79-81.

Questa voce è stata pubblicata in Senza categoria e taggata come . Aggiungi ai segnalibri il permalink.

I commenti sono stati chiusi.