
Joseph, fili David, noli timére accípere Maríam cónjugem tuam:
quod enim in ea natum est, de Spíritu Sancto est.
19 Marzo quattordicesimo delle Calende di Aprile
Giovedì dopo la Domenica Quarta di Quaresima.
San Giuseppe Sposo della Beata Vergine Maria, Confessore
Doppio di prima classe. Paramenti bianchi. Messa «Justus».
Die 19 Martii
S. JOSEPH SPONSI B. M. V.
CONFESSORIS
Duplex I classis
¶ Hodie in Choro post Tertiam dicitur Missa conventualis de Festo, et extra Chorum post Nonam legitur Missa de Feria; de qua tamen prohibentur Missæ privatæ.
Introitus Eccli. 15, 5
JUstus ut palma florébit : sicut cedrus Líbani multiplicábitur : plantátus in domo Dómini : in átriis domus Dei nostri. Ps. ibid., 2. Bonum est confitéri Dómino : et psállere nómini tuo, Altíssime. V). Glória Patri. Justus.
Oratio
SAnctíssimæ Genitrícis tuæ Sponsi, quaésumus, Dómine, méritis adjuvémur : ut, quod possibílitas nostra non óbtinet, ejus nobis intercessióne donétur : Qui vivis.
Et, in Quadragesima, fit Commemoratio Feriæ in Missis non conventualibus, juxta Rubricas.
Oratio
PRræsta, quaésumus, omnípotens Deus : ut, quos jejúnia votíva castígant, ipsa quoque devótio sancta lætíficet; ut, terrénis afféctibus mitigátis, facílius cæléstia capiámus. Per Dóminum.
Léctio libri Sapiéntiæ.
Eccli. 45, 1-6
DIléctus Deo et homínibus, cujus memória in benedictióne est. Símilem illum fecit in glória sanctórum, et magnificávit eum in timóre inimicórum, et in verbis suis monstra placávit. Glorificávit illum in conspéctu regum, et jussit illi coram pópulo suo, et osténdit illi glóriam suam. In fide et lenitáte ipsíus sanctum fecit illum, et elégit eum ex omni carne. Audívit enim eum et vocem ipsíus, et indúxit illum in nubem. Et dedit illi coram præcépta, et legem vitæ et disciplínæ.
Graduale. Ps. 20, 4-5. Dómine, prævenísti eum in benedictiónibus dulcédinis : posuísti in cápite ejus corónam de lápide pretióso. V). Vitam pétiit a te, et tribuísti ei longitúdinem diérum in saéculum saéculi.
Tractus. Ps. 111, 1-3. Beátus vir, qui timet Dóminum : in mandátis ejus cupit nimis. V). Potens in terra erit semen ejus : generátio rectórum benedicétur. V). Glória et divítiæ in domo ejus : et justítia ejus manet in saéculum saéculi.
+ Sequéntia sancti Evangélii secúndum
Matthaéum Matth. 1, 18-21
CUm esset desponsáta mater Jesu María Joseph, ántequam convenírent, invénta est in útero habens de Spíritu Sancto. Joseph autem, vir ejus, cum esset justus et nollet eam tradúcere, vóluit occúlte dimíttere eam. Hæc autem eo cogitánte, ecce, Angelus Dómini appáruit in somnis ei, dicens : Joseph, fili David, noli timére accípere Maríam cónjugem tuam : quod enim in ea natum est, de Spíritu Sancto est. Páriet autem fílium, et vocábis nomen ejus Jesum : ipse enim salvum fáciet pópulum suum a peccátis eórum.
Credo.
Offertorium. Ps. 88, 25. Véritas mea, et misericórdia mea cum ipso : et in nómine meo exaltábitur cornu ejus.
Secreta
DÉbitum tibi, Dómine, nostræ réddimus servitútis, supplíciter exorántes : ut, suffrágiis beáti Joseph, Sponsi Genitrícis Fílii tui Jesu Christi, Dómini nostri, in nobis tua múnera tueáris, ob cujus venerándam festivitátem laudis tibi hóstias immolámus. Per eúndem Dóminum.
Et, in Quadragesima, fit Commemoratio Feriæ, ut supra.
Secreta
PUrífica nos, miséricors Deus : ut Ecclésiæ tuæ preces, quæ tibi gratæ sunt, pia múnera deferéntes, fiant expiátis méntibus gratióres. Per Dóminum.
Præfatio de S. Joseph
PEr ómnia saécula sæculórum.
R). Amen.
V). Dóminus vobíscum.
R). Et cum spíritu tuo.
V). Sursum corda.
R). Habémus ad Dóminum.
V). Grátias agámus Dómino Deo nostro.
R). Dignum et justum est.
VEre dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper, et ubíque grátias ágere : Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus : Et te in Festivitáte beáti Joseph débitis magnificáre præcóniis, benedícere et prædicáre. Qui et vir justus, a te Deíparæ Vírgini Sponsum est datus : et fidélis servus ac prudens, super Famíliam tuam est constitútus : ut Unigénitum tuum, Sancti Spíritus obumbratióne concéptum, patérna vice custodíret, Jesum Christum Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam láudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes, ac beáta Séraphim, sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces, ut admítti júbeas, deprecámur, súpplici confessióne dicéntes :
Sanctus, Sanctus, Sanctus, Dóminus Deus Sábaoth. Pleni sunt cæli et terra glória tua. Hosánna in excélsis.
Benedíctus qui venit in nómine Dómini. Hosánna in excélsis.
Communio. Matth. 1, 20. Joseph, fili David, noli timére accípere Maríam cónjugem tuam : quod enim in ea natum est, de Spíritu Sancto est.
Postcommunio
ADésto nobis, quaésumus, miséricors Deus : et, intercedénte pro nobis beáto Joseph Confessóre, tua circa nos propitiátus dona custódi. Per Dóminum.
Et, in Quadragesima, fit Commemoratio Feriæ, ut supra; et de ea legitur Evangelium in fine, juxta Rubricas.
Postcommunio
CÆléstia dona capiéntibus, quaésumus, Dómine : non ad judícium proveníre patiáris, quæ fidélibus tuis ad remédium providísti. Per Dóminum
+ Sequéntia sancti Evangélii secúndum
Lucam Luc. 7, 11-16
IN illo témpore : Ibat Jesus in civitátem, quæ vocátur Naim : et ibant cum eo discípuli ejus et turba copiósa. Cum autem appropinquáret portæ civitátis, ecce, defúnctus efferebátur fílius únicus matris suæ : et hæc vidua erat, et turba civitátis multa cum illa. Quam cum vidísset Dóminus, misericórdia motus super eam, dixit illi : Noli flere. Et accéssit et tétigit lóculum. (Hi autem, qui portábant, steterunt.) Et ait : Adoléscens, tibi dico, surge. Et resédit, qui erat mórtuus, et cœpit loqui. Et dedit illum matri suæ. Accépit autem omnes timor : et magnificábant Deum, dicéntes : Quia Prophéta magnus surréxit in nobis : et quia Deus visitávit plebem suam.