
De excélso misit ignem in óssibus meis, et erudívit me.
1° Giugno Calende
Lunedì
Nell’Alma Urbe e nel suo Distretto
San Filippo Neri Confessore (dal 26 maggio)
Doppio di seconda classe. Paramenti bianchi. Messa «Cáritas Dei» come nel Messale il 26 maggio.
Commemorazione di san Bonifacio IV Papa e Confessore. Si dice il Credo.
Die 26 Maji
S. Philippi Nerii Conf.
Duplex II classis
Introitus Rom. 5, 5
CÁritas Dei diffúsa est in córdibus nostris per inhabitántem Spíritum ejus in nobis. Ps. 102, 1. Benedic, ánima mea, Dómino : et ómnia, quæ intra me sunt, nómini sancto ejus. V). Glória Patri. Cáritas.
Oratio
DEus, qui beátum Philíppum Confessórem tuum Sanctórum tuórum glória sublimásti : concéde propítius; ut, cujus sollemnitáte lætámur, ejus virtútum proficiámus exémplo. Per Dóminum.
Et fit Commemoratio S. Bonifatii IV Pp. et Conf. :
Oratio
EXáudi, quaésumus, Dómine, preces nostras, quas in beáti Bonifátii Confessóris tui atque Pontíficis sollemnitáte deférimus : et, qui tibi digne méruit famulári, ejus intercedéntibus méritis, ab ómnibus nos absólve peccátis. Per Dóminum.
Léctio libri Sapiéntiæ
Sap. 7, 7-14
OPtávi, et datus est mihi sensus : et in vocávi, et venit in me spíritus sapiéntiæ : et præpósui illam regnis et sédibus, et divítia nihil esse duxi in comparatióne illíus : nec comparávi illi lápidem pretiósum : quóniam omne aurum in comparatióne illíus aréna est exígua, et tamquam lutum æstimábitur argéntum in conspéctu illíus. Super salútem et spéciem diléxi illam, et propósui pro luce habére illam : quóniam inexstinguíbile est lumen illíus. Venérunt autem mihi ómnia bona páriter cum illa et innumerábilis honéstas per manus illíus, et lætátus sum in ómnibus : quóniam antecedébat me ista sapiéntia, et ignorábam, quóniam horum ómnium mater est. Quam sine fictióne dídici et sine invídia commúnico, et honestátem illíus non abscóndo. Infinítus enim thesáurus est homínibus : quo qui usi sunt, partícipes facti sunt amicítiæ Dei, propter disciplínæ dona commendáti.
Graduale. Ps. 33, 12 et 6. Veníte, fílii, audíte me : timórem Dómini docébo vos. V). Accédite ad eum, et illuminámini : et fácies vestræ non confundántur.
Allelúja, allelúja. V). Thren. 1, 18. De excélso misit ignem in óssibus meis, et erudívit me. Allelúja.
+ Sequéntia sancti Evangélii secúndum
Lucam Luc. 12, 35-40
IN illo tempóre : Dixit Jesus discípulis suis : Sint lumbi vestri præcíncti, et lucérnæ ardéntes in mánibus vestris, et vos similes homínibus exspectántibus dóminum suum, quando revertátur a núptiis : ut, cum vénerit et pulsáverit, conféstím apériant ei. Beáti servi illi, quos, cum vénerit dóminus, invénerit vigilántes : amen, dico vobis, quod præcínget se, et fáciet illos discúmbere, et tránsiens ministrábit illis. Et si vénerit in secúnda vigília, et si in tértia vigília vénerit, et ita invénerit, beáti sunt servi illi. Hoc autem scitóte, quóniam, si sciret paterfamílias, qua hora fur veníret, vigiláret útique, et non síneret pérfodi domum suam. Et vos estóte paráti, quia, qua hora non putátis. Fílius hóminis véniet.
Credo.
Offertorium. Ps. 118, 32. Viam mandatórum tuórum cucúrri, cum dilatásti cor meum.
Secreta
SAcrifíciis præséntibus, quaésumus, Dómine, inténde placatus : et præsta; ut illo nos igne Spíritus Sanctus inflámmet, quo beáti Philíppi cor mirabíliter penetrávit. Per Dóminum … in unitáte ejúsdem.
Pro S. Bonifatio Secreta
SAncti Bonifátii Confessóris tui atque Pontíficis, quaésumus, Dómine, ánnua sollémnitas pietáti tuæ nos reddat accéptos : ut, per hæc piæ placatiónis offícia, et illum beáta retribútio comitétur, et nobis grátiæ tuæ dona concíliet. Per Dóminum.
Præfatio communis.
PEr ómnia saécula sæculórum.
R). Amen.
V). Dóminus vobíscum.
R). Et cum spíritu tuo.
V). Sursum corda.
R). Habémus ad Dóminum.
V). Grátias agámus Dómino Deo nostro.
R). Dignum et justum est.
VEre dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper, et ubíque grátias ágere : Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus : per Christum Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam láudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes, ac beáta Séraphim, sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti júbeas, deprecámur, súpplici confessióne dicéntes :
Sanctus, Sanctus, Sanctus, Dóminus Deus Sábaoth. Pleni sunt cæli et terra glória tua. Hosánna in excélsis.
Benedíctus qui venit in nómine Dómini. Hosánna in excélsis.
Communio. Ps. 83, 3. Cor meum et caro mea exsultavérunt in Deum vivum.
Postcommunio
CÆléstibus, Dómine, pasti delíciis : quaésumus; ut beáti Philíppi Confessóris tui méritis et imitatióne, semper éadem, per quæ veráciter vívimus, appetámus. Per Dóminum.
Pro S. Bonifatio Postcommunio
DEus, fidélium remunerátor animárum : præsta; ut beáti Bonifátii Confessóris tui atque Pontíficis, cujus venerándam celebrámus festivitátem, précibus indulgéntiam consequámur. Per Dóminum.