Santi

Una  Voce  Italia
Associazione per la salvaguardia della liturgia latino-gregoriana

 

I  nostri  Santi

 

Te, splendor et virtus Patris,
Te vita, Jesu, córdium,
Ab ore qui pendent tuo,
Laudámus inter Angelos.

Tibi mille densa míllium
Ducum corona militat;
Sed éxplicat victor crucem,
Michaël salútis sígnifer.

Dracónis hic dirum caput
In ima pellit tártara,
Ducémque cum rebéllibus
Cælésti ab arce fúlminat.

Contra ducem supérbiæ
Sequámur hunc nos príncipem,
Ut detur ex Agni throno
Nobis coróna glóriae.

Deo Patri sit glória,
Qui, quos redémit Fílius,
Et Sanctus unxit Spíritus,
Per Angelos custódiat. Amen.

V). Stetit Angelus juxta aram templi.

R). Habens thuríbulum áureum in manu sua.

Orémus

Deus, qui miro órdine, Angelórum ministéria hominúmque dispénsas : concéde propítius; ut, a quibus tibi ministrántibus in cælo semper assístitur, ab his in terra vita nostra muniátur. Per Dóminum.

Sancte Míchaël Archángele, defénde nos in praélio; contra nequítiam et insídias diáboli esto præsídium. Imperet illi Deus, súpplices deprecámur : tuque, Prínceps milítiæ cæléstis, Sátanam aliósque spíritus malígnos, qui ad perditiónem animárum pervagántur in mundo, divína virtúte
in inférnum detrúde. R). Amen.

________

Orémus

Deus, qui, ad conteréndos Ecclésiæ tuae hostes et ad divínum cultum reparándum, beátum Pium Pontíficem máximum elígere dignátus es : fac nos ipsíus deféndi præsídiis, et ita tuis inhærére obséquiis; ut, ómnium hóstium superátis insídiis, perpétua pace lætémur. Per Dominum.

_______

San Gregorio Magno

Orémus

Deus, qui ánimæ fámuli tui Gregórii ætérnæ beatitúdinis praémia contulísti : concéde propítius; ut, qui peccatórum nostrórum póndere prémimur, ejus apud te précibus sublevémur. Per Dóminum.

I commenti sono stati chiusi.