Merato, Varia genera Missarum. Missa Romana. Missa, seu Liturgia Ambrosiana

Novae aliae Additiones, et Observationes ad praefatam Rubricam [Missa quotidie dicitur secundum ordinem Officii], et Gavanti Comment. in quibus referuntur, et explicantur varia genera Missarum, quarum aliquae adhuc frequentantur; aliae vero non sunt amplius in usu. Rursus aliquae sunt praeceptae; aliquae vero tantum permissae; aliquae etiam ab Ecclesia proscriptae.

XIX. Postquam multa a nobis in praecedentibus Observationibus adnotata sunt de Missae praesertim antiquae Sacrificio; et iterum multa pariter dicenda remanent de hodiernae Missae partibus, Vestibus, Ritibus, et Caeremoniis: idcirco ut omnibus a nobis dicenda, operae pretium ducimus brevi, et clara methodo nonnulla Missarum genera in his Praenotionibus Liturgicis proponere, et explanare.

Primum Missarum genus, seu distinctio repetenda est ex parte Auctorum, aut Nationum praesertim Occidentalium, a quibus eaedem Liturgiae fuerunt institutae, seu frequentatae: hujusmodi autem sunt Missa, seu Liturgia Romana, Ambrosiana, Gallicana, Mozarabum, seu Mozarabica, Africana, Hibernica, Clementina, seu S. Clementis, Dionysiana, seu S. Dionysii Areopagitae, Patriarchina, seu Aquilejensis, Illyrica, seu Sclavonica, Trevirensis, seu S. Simeonis Syracusani, Illyriciana, et Bobiensis.

XX. MISSA ROMANA est illa, quae ut superius diximus, auctorem sui praecipuum S. Petrum Apostolorum Principem recognoscit, et quae nunc est in usu apud omnes fere Occidentales Ecclesiae, et cujus celebrationem uno eodemque modo Latinae peragunt Ecclesiae. Hujus Romanae Liturgiae triplex status, seu ordo, considerandus occurrit, ut optime advertit Joannes Mabillon lib. 1. cap. 2. de Liturgia Gallicana num. 4. Unus primigenius, qui ab Ecclesiae nascentis exordio usque ad Gelasium fuit receptus. Alter Gelasianus, qui Auctorem, seu potius amplificatorem habuit Gelasium Papam hujus nominis primum. Tertius est ille, qui Gregorianus dicitur ex nomine Gregorii Magni, qui Gelasianum ordinem coarctavit, correxit, et in meliorem formam redegit. Hic ultimus Missae Romanae ordo adhuc apud omnes fere Occidentales Ecclesias in usu est. Ordo Gelasianus, qui a tempore sui auctoris usque ad Gregorium Magnum perseveravit, et in aliquibus Ecclesiis, ut verisimile videtur, aliquanto post, deinde diu delituit; sed tandem unicum, quod supererat hujus ordinis exemplar nongentis annis vetustius, Romanis typis commissum fuit, et publici juris factum, ut superius diximus, summa pietate, et studio, numquam satis commendati nostri Venerab. Cardinal. Thomasii. Ordo vero purus, putusque Gelasianus a me ille putatur, quem clarissimus Blanchinius supralaudatus nuperrime vulgavit in 4. tom. Anastasii Bibliothecarii editionis Vaticanae, et de quo supra mentionem fecimus. Qualis autem fuerit primigenius hujus Romanae Liturgiae status, seu ordo, difficillime ob temporis injuriam constare potest, cum antiquior Codex, qui modo extet, praefati ordinis Missae Romanae sit Gelasianus mox memoratus, caeteri vero perierint. Hoc unum tamen certum est (et praefatus Thomasius advertit in sua praefatione) Romanae Ecclesiae Sacramentorum Codicem, qui Gelasii olim appellatione donatus fuit, non esse integrum ejusdem Pontificis opus; sed Leoni Magno, magna ex parte, ejusque Praedecessoribus Roman. Pontificibus, praesertim vero D. Petro, ut superius numer. XV. conmonstravimus, ceu primo Conditori, qui ejusdem ordinis prima fundamenta jecit, tribuendum esse (1). Qui plura de Romanae Liturgiae origine, Ritibus et ordine scire desiderat, adire poterit Card. Bona de Rebus Liturgicis lib. 1. cap. 7. et 8. Mabillon de Liturgia Gallicana lib. 1. cap. 2. § 4. 5. et 6. Grancolas de antiquis Liturgiis pag. 400. Le Brun tom. 2. diss. 2. art. 3. Edmundum Martene lib. 1. de antiquis Ecclesiae Ritibus art. 51. in quo expositionem Missae Romanae ante annos nongentos scriptam refert.

XXI. MISSA, SEU LITURGIA AMBROSIANA, et quae etiam Mediolanensis dicitur, est illa, quam Walafridus Strabo ante annos octingentos lib. de Rebus Eccles. cap. 22. D. Ambrosio Mediolanensis Ecclesiae Antistiti adscribit his verbis: Ambrosius Mediolanensis Episcopus, tam Missae, quam caeterorum dispositionem Officiorum suae Ecclesiae, et aliis Liguribus ordinavit; quae et usque hodie in Mediolanensi tenentur Ecclesia. Joseph vero Vicecomes lib. 1 de Ritibus Missae cap. 22. tueri conatur Ritus Ecclesiae Mediolanensis a Sancto Barnaba Apostolo institutos fuisse, a B. Miroclete juxta Apostolicam institutionem auctos, a Beato vero Ambrosio eosdem Ritus illustratos, amplificatus, et meliorem in ordinem redactos; ideoque Ambrosianos post ejus obitum vocitari coepisse. In eamdem sententiam videtur abire Le Brun tom. 2. dissert. 3. art. 1. in quo erudite disserit de Historia hujus Liturgiae. Primae tamen Strabonis sententiae consentit Mediolanensis Ecclesia, et totius Italiae traditio, a qua sine evidenti ratione, ut ait Card. Bona, recedendum non est. Verum quicumque talis Liturgiae institutor fuerit, id pro certo habendum est etiam ipsam fuisse mutationibus obnoxiam, ut colligi potest ex diversis Missalibus illius Ecclesiae, diversis temporibus editis, nempe anno 1560. jussu S. Caroli Mediolanensis Archiepiscopi; anno 1594. jussu Caspari praefatae Ecclesiae Mediolanensis Archiepiscopi; et anno 1640. jussu Caesaris Montii ejusdem Metropolitanae Ecclesiae Archiepiscopi, et S. R. E. Cardinalis; et recentissime anno 1712, moderante praefatam Ecclesiam Josepho Archinto S. R. E. Cardinali. Praedictorum diversitatem, et mutationem referunt Edmundus Martene lib. 1 de antiquis Ecclesiae Ritibus Ordine III. necnon laudatus Le Brun citat. loc. Ordo antiquus vero praefatae Missae Ambrosianae in lucem editus fuit a Pamelio inter sua Liturgica Latinorum, anno 1571. Rursus praeter mox allegatos Auctores de Ritibus, ordine, et Historia hujus Missae, tractant Mabillon, lib. de Liturgia Gallicana cap. 2. num. 8. Grancolas de antiquis Liturgiis a pag. 77. usque ad pag. 400. Card. Bona lib. 1. de Rebus Liturgic. cap. 10. Beroldus qui floruit circa annum Domini 1123. in suo Opere MS. quod caute asservatur in Archivio ejusdem Metropolitanae Mediolanensis Ecclesiae, et de quo mentionem faciunt Joannes Petrus Puricellus in sua eruditissima Dissertatione Nazariana cap. 97. Le Brun, et Vicecomes loc. supracit. De mystico sensu Rituum Ambrosianorum librum edidit Carolus Settala Episcopus Tortoniensis idiomate Italico. Rationale vero Caeremoniarum ejusdem Missae Ambrosianae, et modum eam celebrandi edidit Petrus Casola Canonicus Mediolanensis Ecclesiae.

____________

(1 ) XV. Gav. ead. lit. d – Petrus ordinem praescripsit, Jacobus evulgavit. Contra eos, qui asserunt Jacobum primam Missam Jerosolymis celebrasse, docet hic Gavantus Petrum Apostolorum Principem, omnium primum Missae ordinem praescripsisse; Jacobus vero postea evulgasse (p. 23). [NdR]

Cfr. G. M. Merato, Novae Observationes ad Gavanti Commentaria 1, 19-21, in Thesaurus Sacrorum Rtuum auctore Rev. Patre D. Bartholomaeo Gavanto Congr. Cler. Reg. S. Pauli S. R. C. Consultore etc. cum novis Observationibus, et Additionibus R. P. D. Cajetani-Mariae Merati Clerici Regularis, ejusdem Sacrae Rituum Congregationis Consultoris. Editio novissima … Tomus primus complectens omnia Gavanti Commentaria in Rubricas Missalis Romani, Venetiis, ex Tipographia Balleoniana, 1792, pp. 28-29.

Questa voce è stata pubblicata in Senza categoria e taggata come , . Aggiungi ai segnalibri il permalink.

I commenti sono stati chiusi.