Guillelmi Duranti, De caligis et sandaliis

1. Superius de sex ornamentis tam sacerdotibus quam episcopis communibus dictum est, nunc autem de novem pontificum specialibus dicendum restat, et prius de caligis et sandaliis videamus. Vestimentum autem pedum non habuit originem ab Aaron qui dumtaxat in Iudea conversabatur, ideoque necesse non habuit, sed ab apostolis quibus dictum est: Euntes docete omnes gentes; nisi forte quis dixerit quod calige et sandalia in locum feminalium succedunt.

2. Celebraturi igitur pontificis pedes interea, dum dicuntur quinque psalmi in preparatione evangelii pacis, caligis et sandaliis calciantur, quorum pulchritudinem admirabatur Propheta dicens: Quam speciosi pedes evangelizantium pacem, evangelizantium bona. Unde Apostolus ad Eph.: Calciati pedes calceamentis virtutum. Et in evangelio legitur Dominum misisse discipulos suos sandaliis calciatos, calciatos itaque in preparatione evangelii pacis. Si enim calciati non essent, quomodo super serpentes et scorpiones calcare potuissent?

3. Cogitent igitur episcopi cur ita calciati sunt, imitentur eorum exempla quorum imitantur calceamenta. Siquidem per pedes convenienter affectus intelliguntur; debent namque habere affectus et desideria calciata, ne pulvere terrenorum seu temporalium maculentur.

4. Per huiusmodi quoque calciamentum prohibitio pedum congrue intelligitur, ne videlicedt ad illicita festinent.

Quia vero affectus facilius inficiuntur et maculantur tempore prosperitatis, quod per dextram, quam tempore adversitatis, quod per sinistram intelligitur; ideo ut maiori periculo citius occurrendum ostendatur, a dextro pede pontifex incipit calciari.

Prius tamen quam sandalia pedibus imponantur, caligis induuntur usque ad genua protensis, ibique constrictis quia predicator pedibus suis rectos facere debet gressus suos et genua debilia roborare; nam qui fecerit et docuerit, hic magnus vocabitur in regno celorum.

Per huius calciamentum, prohibitio pedum intelligitur ne videlicet festinent ad malum. Calige quoque iacinctini, id est aerei seu celestis coloris, denotant quod celestes debent habere pedes, id est affectus, et firmos, ne claudicent sed dicant: Confortamini pusillanimes, etc.

5. Et consequenter sandalia pedibus imponuntur, que sic vocantur ab herba vel sandarico colore quo depinguntur: Habent autem desubter integram soleam, desuper vero corium fenestratum, quia gressus predicatoris et subtus debent esse muniti ne polluantur terrenis, iuxta illud dominicum: Excutite pulverem de pedibus vestris; et sursum aperti quatenus ad cognoscenda misteria seu celestia revelentur, iuxta illud propheticum: Revela oculos meos et considerabo mirabilia de lege tua. In hoc quoque quod desuper aperta sunt, quod corda semper ad Deum erecta habere et mentis oculos ad ea que sursum sunt aperire debemus, significatur. Quod etiam subtus solida sunt, significat quod mentem in terrenis obtusam habere debemus, nec debemus querere benedictionem Esau que in terris est, sed Iacob que in celis est.

6. Rursus quod sandalia quibusdam in locis aperta, et in quibusdam integra seu clausa sunt, designant quod evangelica predicatio nec omnibus revelari, nec omnibus abscondi debet, iuxta illud: Vobis datum est nosse misterium regni Dei, ceteris autem in parabolis. Nolite sanctum dare canibus, neque margaritas spargere ante porcos.

7. Sandalia quoque quandoque interius ex corio albo fiunt, quia necesse est intentionem candidam et conscientiam puram coram Deo habere; et exterius nigrum apparet, quia predicatorum vita propter tribulationes huius mundi nigra et despecta secularibus videtur. Quandoque etiam rubeum, ad votum martyrii designandum, et quandoque diversis coloribus variatum, in quo virtutum varietas que adesse debent significantur.

8. Lingula vero a corio separata super pedem consurgens linguas eorum qui predicatori bonum perhibent testimonium significat, qui tamen quodammodo a spiritualium cenversatione separati sunt. Secundo, lingula ipsa spiritualium lingua est, que predicatorem in opus predicationis introduxit. Tertio, etiam ipsius predicatoris linguam designat; linea vero ex ipsa lingula usque ad finem sandalii per medium eius procedens, evangelicam perfetionem designat; linee vero ex utroque latere procedentes, que in fine sandalii ad ipsam mediam linem referuntur ibique terminantur, legem figurant propheticam, que in evangelio recapitulatur et in eo determinatur.

Pars vero superior sandaliorum per quan pes intrat consuta est multis filis, ut non dissolvantur duo coria, quia iunctio studere debet predicator plurimis virtutibus atque sententiis Scripturarum, ut opera forinseca, cum iis que intrinsecus sunt intrent, coram Deo non distunguuntur. Lingua quoque sandaliorum que super pedem est, lingua quoque predicatorum significari potest. Linea sutoris, opere scilicet procedens a lingue sandaliis usque ad finem eis, significat evengelicam predicationem. Linee vero ex utraque parte procedentes legem propheticam figurent que in evangelio recapitulatur, etenim ipse replicate sunt ad mediam lineam que usque ad finem currunt. Sane sandaliorum ligatura significat quod prelatus qui huc illucque discurrere habet, gressus mentis firmare debet cum in turbis versatur.

9. Quia vero corrigie huc atque illuc manibus ducuntur, ut sandalia firmentur et ligentur, significat quod predicator sic firmo gressu incedere debet ut nulli onerosus existat, et ne in via sinistrando deficiat. Nam frustra velociter currit qui priusquam ad metam perveniat deficit; mistice enim sandalia cursum predicatoris significant. Quandoque tamen sandalia non ligantur, quia Christi incarnatio aliquando humanis sensibus aperta est, ut est pannis involvi et in presepio poni. Aliquando vero corrigie sandaliis supererogantur, quia scriptum est: Quodcumque supererogaveris, ego cum rediero reddam tibi.

Potest enim dici quod calige significant illam lotionem de qua Dominus ait: Qui lotus est non indiget nisi ut pedes lavet. Sed quia non sufficit munditia cordis absque patientia persecutionis, ideo secuntur centones rubei qui martirium figurant. Qui autem in corde munditiam et in voluntate, si opus fuerit, habuerit patientiam, securus accedet ad predicationem quam sandalia designat apostolica.

10. Porro secundum quod capiti, scilicet Christo, conveniunt, sandalia aliud designant: pontifex enim in altaris officio capitis sui, scilicet Christi, cuius est membrum, representans personam, dum pedibus assumit sandalia, illud incarnationis dominice calciamentum insinuata de quo Dominus dicit in psalmo: In Ydumeam extendam calciamentum meum, id est: in gentibus notam faciam incanationem meam. Venit enim ad nos calciata divinitas, ut pro nobis Dei Filius sacerdotio fungeretur. Per lingulas autem quibus pedibus ipsa sandalia constringuntur, illud idem accepimus quod per corrigiam calciamenti Iohannes Baptista significavit cum ait: Cuius non sum dignus corrigiam calciamenti solvere: unionem videlicet ineffabilem et copulam corpormen insolubilem, quibus verbi divinitas nostre se carni coniunxit. Sane, mediantibus caligis, pedes sandaliis coniunguntur, quoniam, anima mediante, carni divinitas est unita. Sicut enim pes corpus sustentat, ita divinitas mundum gubernat, unde: Adorate scabellum pedum eius, quoniam sanctum est.

11. Verum, secundum decretum Gregorii, dyaconi non debent uti compagis, id est sandaliis, neque manipulis, id est calciamentis episcopalibus, absque indulgentia sedis apostolice speciali. Olim enim utebantur quia eorum erat discorrere per comitatum. Hodie ergo nec ipsi nec sacerdotes utuntur, sed episcopi solum, ut per varietatem sandaliorum notetur varietas officiorum. Preterea episcopi habent per plebes discurrere, sacerdotes vero domi hostias immolare. Clerici autem Romane Ecclesie, ex concessione Constantini imperatoris, uti possent calciamentis cum udonibus, id est candido linteamine.

Cfr. G. DURANDO, Memoriale divinorum officiorum, III 8.

Questa voce è stata pubblicata in Senza categoria e taggata come . Aggiungi ai segnalibri il permalink.

I commenti sono stati chiusi.