Guillelmi Duranti, De vesperis

1. In hora vespertina significat Ecclesia primum adventum Domini qui fuit vergente vespere mundi, in ultima etate; de quo psallens reddit gratias Deo, iuxta illud Apostoli: Nos sumus in quos fines seculi devenerunt. Preterea, Christus in vespera de cruce depositus fuit. Eadem quoque hora, in cena sacramentum corporis et sanguinis instituit, pedes discipulorum lavit, discipulis euntibus in Emmaus in habitu peregrini in fractione panis se manifestavit. Merito ergo Ecclesia in hac hora gratias agit. Est autem duplex mundi vespera, prout in sexta parte sub Epiphania dicetur.

2. Sane, sicut ait Sicardus episcopus Cremonensis, in Mitrali, officium diei sequentis incipit in vesperis, quia vespertina sinaxis, id est hora, primum est officium, secundum Esdre consuetudinem in quaternario numero, prout dictum est in prohemio huius partis. Unde vespertinum officium a vespera stella nominatur que in principio noctis oritur. Preterea, licet ab initio mundi dies precederet noctem, in nocte tamen dominice resurrectionis nox cepit precedere diem, ut dicetur in sexta parte sub Sabbato sancto, in principio.

3. Dicit autem Ecclesia in hac hora quinque psalmos. Primo, propter quinque Christi vulnera qui pro nobis obtulit sacrificium in vespera mundi. Secundo, ad correctionem, ut videlicet defleamus et petamus veniam peccatorum que in die per quinque sen­sus corporis committuntur et ad nos intrant, iuxta illud Ieremie: Mors intravit per fenestras nostras. Quis enim est qui visu non concipiat? Tertio, per ipsos quinque psalmos munit se Ecclesia contra nocturnales tribulationes. Hec enim hora insinuat fletum eorum quibus occidit sol iustitie, et ita sunt in vespere, de quo dictum est: Ad vesperum demorabitur fletus,
qui durabit usque ad matutinum, id est quousque sol fidelibus oriatur qui occiderat peccatoribus, secundum quod sequitur: Et ad matutinum letitia. Et propter easdem etiam causas pectus quinque digitis tundimus. Rursus, seculares dicunt quinque psalmos, religiosi vero quatuor, propter rationem tactam in sexta parte sub titulo De Adventu.

 

Cfr. G. Duranti, Rationale divinorum officiorum V 9, 1-3, A. Davril o.s.b. et T.M. Thibodeau edd., Turnholti, Brepols, 1978, pp. 105-106.

Questa voce è stata pubblicata in Senza categoria e taggata come . Aggiungi ai segnalibri il permalink.

I commenti sono stati chiusi.